- REVELATIO
- REVELATIOquâ mediante Deus voluntatem suam hominibus palam facere dignatus est, duûm est generum, Naturae una: Gratiae altera. Quarum illa ad omnes homines, quibus non reliquit se ἀμάρτυρον, Actor. c. 14. v. 17. se extendit, hanc unice suo populo indulsit: eamque in V. quidem Testam multifariam, Multis enimk vicibus multisque modis olim Deus loquutus Patribus in Prophetis, Hebraeor. c. 1. v. 1. in N. autem Test. uniformem, Ultimis namque diebus hisce locutus est nobis in Filio, Ibid. Itaque Israelitis manifestavit se Deus, per Somnia, per Urim, per Prophetas, 1. Sam. c. 28. v. 6. per Visiones, per Angelos, per voces, etc. Vide Ioel. c. 2. v. 28. extra ordinem nempe: Ordinaria enim Revelatio, a Moysis tempore, facta est per Verbum scriptum: quod enim legem Moysi commissam, in monte Sinai, duplicem Rabbini faciunt, videlicet Thora Schebictab, i. e. legem scriptam; et Thora begnalpe, i. e. Legem per traditionem datam, quam Kabbalam vocare solent, illis relinquimus. Ad priores Revelationis modos ut redeam, licet multisormes illi, ut visum est, fuerint, quatuor tamen eorum praecipuos faciunt Scriptores Hebraei, quos gradus Prophetiae vocitare solent, P. Fagius in Exoc. c. 28. Horum I. illis dictus est Nebuab i. e. Prophetia, cum videl. DEUS voluntatem suam, per visiones et apparitiones varias, hominibus manifestavit. II. , Ruach hacodesch, h. e. Ipspiratio Spiritus Sancti, cum absque visione vel apparitione, ad Prophetiam, homo idoneus fuit redditus: quem modum a priori in eo quoque distinctum fuisse volunt, quod in illo homines extasin passi sunt, non vero in isto, ut in Hiobo, Davide, Daniele, apparet. Ambas vero has Revelationis species, ut et tertiam, de qua post agetur, in secundo Templo, locum non habuisse amplius, sed cessâsse, dicunt: Unde veteres eorum Doctores dicere soliti sunt, Post ultimos Prophetas Haggaum, Zachariam et Malachiam, spiritum S. ab. Israele discessisse, i. e. non amplius, inspiratione suâ extraordinariâ, ad munus Propheticum homines aptos reddidisse. Quo forsan respexerunt illi Discipuli, qui Paulo interroganti, Num Spiritum S. accepistis? responderunt, Imo sit ne Spiritus S. ne audiimus quidem, Auctor. c. 19. v. 2. III. Urim et Thummim, quae duo ornamenta erant Pectoralis Sacerdotis Summi, et in rebus magni momenti, Regi vel etiam Patri Synedrii, per Sacerdotem summum rite scscitanti, divinam significabant voluntatem. Quod quomodo contigerit, ini abdito est. Quidam enim, per illa intelligentes quatuor illas gemmarum series, quae in Pectorali erant, harum vel splendore vel caligine futura praenuntiata fuisse, contendunt. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 3. c. 9. Alii iis nominibus intelligunt vocabulum Iehovab, in duplicatione Pectoralis positum, Exodi c. 28. v. 16. Vide R. Salomon, apud D. Kimchi in rad. Nonnulli per Urim et Thummim, nomina intelligentes XII. Tribuum, in quibus omnes Alphabeti literae continebantur, oraculum respondisse literis supra reliquas eminentibus, vel etiam sese mutuo in syllabas vocesque iungentibus, aiunt, qua de re vide Talmud in Ioma, c. 6. Fagium, locô cit. et infra, in voce, Urim et Thummum. IV. et ultimus Revelationis modus, , Bath Kol, i. e. filia voctis, vel Echo, vox dicta est caelitus audita, quam etiamk secundô Templô stante Dei voluntatem populo suo subinde declarâsse, aiunt. Et certe φωνὴ ἐξ οὐρανῶν, vox e caelo, CHRISTO restimonium perhibuit,Matth. c. 3. v. 17. eratque velut Prologus, Praetatio vel Typus Verhi illius aeterni, quod Patris voluntatem hominibus patefecit, ultimis temporibus. Vide Ioh. c. 1. v. 18. et plura de his apud Thom. Godwynum, de Ritibus Hebraeorum, l. 4. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.